ACTA





FVTVRA


* ITER IN SAVOLAXIAM





FACTA


ANNO MMVIII

FESTVM ET TABERNACVLVM X


ANNO MMVII

FESTVM ET TABERNACVLVM IX


ANNO MMVI


FESTVM ET TABERNACVLVM VIII


ANNO MMV


TABERNACVLVM VII

FESTVM

LITTERAE ANTIQVAE HODIE


ANNO MMIV


29/XI FESTVM

GRANIVICVS - ATHENAE FINNICAE? (RELATIO FINNICA)

FESTVM VERNVM

TABERNACVLVM VI


ANNO MMIII


4/XII FESTVM

29/X FESTVM VINOSVM

CINEMATOGRAPHIA

TABERNACVLVM V

FESTVM VERNVM


ANNO MMII


CONVIVIVM PRAEDECEMBRE

17/V ITER HELSINGFORSIAM

8/V FESTVM VERNVM

8/V TABERNACVLVM IV

17/IV CERTAMEN LVDO TRIVIAL PVRSVIT

10/IV INCVNABVLA SIVE LIBROS VETVSTOS SCRVTATI SVMVS


ANNO MMI


CONVIVIVM PRAEDECEMBRE

TABERNACVLVM III

8/V FESTVM

4/IV CERTAMEN LVDO TRIVIAL PVRSVIT


ANNO MM


28/XI CONVIVIVM

MODVS DOCENDI SCRVTATVS EST

10/V FESTVM

13/IV VICTORIA IN TRIVIAL PVRSVIT CERTAMINE

11/IV TABERNACVLVM II

9-17/III EXPOSITIO ROMANA


ANNO MCMXCIX


29/XI TABERNACVLVM I

23/XI CONVIVIVM PRAEDECEMBRE PICTVRAEQVE

1/XI PAGINAE TABERNAE IN INTERRETI





FVTVRA


* ITER ALIQVANDO FORTASSE AGETVR IN SAVOLAXIAM, QVA IN PROVINCIA SITVM MAGISTER JVHA TAHVANAINEN FVNDVM POSSIDET.





FACTA


ANNO MMVIII


FESTVM ET TABERNACVLVM X ACTA SVNT MORE MAIORVM.





ANNO MMVII


* "FESTO VERNALI TE LIBENTER ACCIPIEMVS DIE MARTIS 24 APRILIS HORA 19 IN LANTERNA. OMNES POTVS TECVM PORTATO, AT TABERNA TIBI CENACVLAM PARABIT. NOTA BENE: NOVOM TABERNACVLVM EMI POTERIT VNA TANTVM EVROMONETA! VENI, VIDE, VINCE!"





ANNO MMVI


FESTVM ET TABERNACVLVM VIII ACTA SVNT MORE MAIORVM.





ANNO MMV


TABERNACVLVM VII VNA EVROMONETA EX MAGISTRATIBVS EMI POTEST.

FESTVM ERAT DIE MARTIS 26 MENSIS APRILIS IN LANTERNA.

CONGRESSVS NOMINE LITTERAE ANTIQVAE HODIE DIE 22 MENSIS FEBRVARII CONVOCATVS EST. LEGE PLVS FINNICE.





ANNO MMIV


FESTVM DIE LVNAE 29/XI HORA 19 IN LANTERNA.

GRANIVICVS - ATHENAE FINNICAE? RELATIO FINNICA

FESTVM VERNALE TABERNAE LATINAE COMMODE PERACTVM EST NONIS MAIIS ANNO A.V.C. MMDCCLVII: MENSAS E LANTERNA FORAS PORTAVIMVS ET ODORIFERO HORTO FLORESCENTE INTER GRATISSIMA OPERA LATERICIA ALVARIS VNDAE IVCVNDO CALIDOQVE VESPERE FRVEBAMVR. TOT CONVIVAE ADERANT, VT CENA OMNIBVS SATIS SVPERQVE ESSET. PRAETER CANTVS LATINOS (INTER QVOS CANTICVM NOSTALGICVM 'GAVDEAMVS IGITVR') AVDIVIMVS ETIAM VERBA SOLLEMNIA, QVAE MICHAEL RISSANEN ET IOANNES TAHVANAINEN, I. E. AVCTORES LIBRI 'ANTIIKIN VRHEILV', PRAECEPTORI MAGISTROQVE SVO ERICO PALMÉN RETVLERVNT, VBI LIBRVM ILLI DONAVERVNT. MEDIA NOCTE TANDEM CONVIVAE DIMISSI SVNT: ALIOS TEPOR NOCTVRNVS VRBIS GRANIVICENSIS COMPLEXVS EST, ALIOS LAVATIO VASORVM. MAGNAS GRATIAS AGIMVS OMNIBVS, QVI FESTO NOSTRO ADERATIS!

TABERNACVLVM VI EDITVM EST. PENES MAGISTRATOS INVENITVR UNAQVE EVROMONETA EMI POTEST.





ANNO MMIII


FESTVM CELEBRATVMST IN LYHTY DIE IOVIS 4/XII, LATINE ENIM CANTANDO NARRANDOQVE DE ITINERE MEDIAEVALI IN VRBEM ROMAM - CENA TABERNALIVM PROPRIA INTERPOSITA.

FESTVM VINOSVM DIE MERCVRII 29/X EFFECTVM A TABERNA LATINA VNA CVM MEPHISTONE STVDENTIUM PHILOSOPHIAE CELEBRATVM EST.

PELLICVLAE CINEMATOGRAPHICAE AD ANTIQVITATEM PERTINENTIAE PROXIMO AVTVMNO SPECTATAE SVNT. TEMPORE ETIAM FVTVRO ITA FIERI POTERIT, SI PLVS PELLICVLARVM PRAEBVERITIS!

TABERNACVLVM LIBELLVS QVINTVS EDITVS EST - EVM LEGENDI CVPIENTES CONTIGANT VICEPRAESIDEM MIKA╦L: mitakuha(at)cc.jyu.fi

FESTVM VERNVM CELEBRATVM EST DIE MERCVRII 14/V HORA 19, LOCO TRADITIONALI ID EST DOMI HORTVLANI.





ANNO MMII


CONVIVIVM PRAEDECEMBRE CELEBRATVM EST DIE LVNAE 25/XI DOMI HORTVLANI ETIAM NONNVLLIS NOVIS HOSPITIBVS PRAESENTIBVS.

ITER VERNVM DIE VENERIS 17/V IN HELSINFORSIAM FACTVM EST. IBI EXPOSITIO DE ANTIQVO OPPIDO PETRA SPECTAVIMVS.

FESTVM VERNVM ACTVM EST DIE MERCVRII 8/V DOMI HORTVLANI. MINVS VSITATO PARTICIPIVM ADFVERVNT, SED VINO VESCI LONGIVS POTERAMVS.

QVARTVS LIBELLVS TABERNACVLVM EDITVM EST INTER CELEBRANDVM 8/V. LIBELLVS HIC SVPERIORESQVE VENDITVR UNA EVROMONETA, PER CVRSVM AVTEM PVBLICVM DVABVS EVROMONETIS. CONTIGE PRAESIDEM (040-5183277 / yrhrosc (at) st . jyu . fi).

CERTATVM EST LVDO TRIVIAL PVRSVIT DIE MERCVRII 17/IV. HOC ANNO TABERNA LATINA CERTAMEN NON PARTICIPAVIT.

DIE MERCVRII 10/IV INCVNABVLA SIVE LIBROS VETVSTOS BIBLIOTHECAE VNIVERSITATIS GRANIVICENSIS SCRVTATI SVMVS.





ANNO MMI


CONVIVIVM PRAEDECEMBRE ACTVM EST DIE MERCVRII 28/XI DOMI HORTVLANI PARTIM GRAECE.

TABERNACVLVM III IAM EDITVM EST INTER VERNVM FESTVM AGENDVM. ID EMERE POTES SOLVM V NVMMIS, AVT X NVMMIS SI LIBELLVM TIBI MITTI VIS. MERCATORES CONTINGERE POTES: yrhrosc (at) st . jyu . fi / 040-5183277.

FESTVM VERNVM MORE MAIORVM ANTE DIEM VIII IDVS MAIAS CELEBRATVM EST. HOC TEMPORE CENA MVTANDI CAVSA MORE GRAECA COQVEBATVR. MVSICA QVOQVE GRAECA AVSCVLTABATVR.

CERTAMEN LVDO TRIVIAL PVRSVIT PRIDIE NONAS APRILES A TABERNA LATINA INSTITVTVM EST POST TRIVMPHVM PRIORI ANNO ACTVM. PRAETER LEGATOS TABERNAE (SAMI KOSKI ET RISTO-MATTI SARILO, KATJA FÄLT ET HENRIK ROSCHIER ADIOVANTIBVS MIKAQVE RISSANEN IVDICE) ADFVERVNT LINGVIS STVDENTIVM ETIAM ANGLICAE, FINNICAE ET SVECICAE AMATORES. TANDEM REPORTAVERVNT VICTORIAM LINGVAE FINNICAE STVDENTES, QVIBVS PROXIMO ANNO HOC CERTAMEN INSTITVENDVM ERIT.





ANNO MM


CONVIVIVM PRAEDECEMBRE MORE MAIORVM DOMI HORTVLANI ANTE DIEM IV KALENDAS DECEMBRES AGENDVM EST.

MODVS DOCENDI IN VNIVERSITATE NOSTRA PROXIMO AVTVMNO DILIGENTER SCRVTATVS EST. ETIAM TEMPORE FVTVRO RES VARIIS MODIS CORRIGENTVR.

FESTVM VERNVM ACTVM EST DIE VENERIS, 10.5.

IDIBVS APRILIBVS TRIVIAL PVRSVIT CERTAMEN IN CAVPONA SOHWI HABITVM EST, QVO TABERNA LATINA OMNIBVS ALIIS SOCIETATIBVS STVDENTIVM LINGVIS SVPERAVIT. ALEATORES TABERNAE ERANT SAMI KOSKI ET RISTO-MATTI SARILO, PRAESIDE MIKA RISSANEN ADIOVANTE. HOC CERTAMEN ANNVALE AB YK SIVE YHDISTYNEET KIELTENLVKIJAT SIVE VNITI STVDENTES LINGVARVM INSTITVITVR. CERTAMEN IN NOVO TABERNACVLVM I/MM FINNICE DESCRIBITVR.

NOVOM TABERNACVLVM NVPER EDITVM PAGINAS XXVIII, VT PRIVSQVE, HABET. TABERNACVLVM SECVNDVM OPERCVLORVM FLAVORVM MORE MAIORVM SENTENTIAS PRAESIDIS, IOCOS ET NARRATIONES DE ITINERIBVS AB SOCIIS FACTIS CONTINET. PLVS QVAM TABERNACVLVM PRIVS, LINGVAM LATINAM CONTINET, SED PLERVMQVE FINNICE SCRIPTVS EST. ETIAM ELEGI SVLPICIAE FINNICE REDDITI INVENIVNTVR.

EXPOSITIO ROMANA IN AEDIFICIO PRINCIPI VNIVERSITATIS GRANIVICENSIS MENSE MARTIO EFFECTA EST DVCE DVCTRICEQVE ADIOVANTIBVS A STVDENTIBVS, QVI MENSE DECEMBRI PRIORIS ANNI ROMAM ITER FECERANT. EXPOSITIO ERAT PARS FESTI ANNIVERSARII VNIVERSITATIS.





ANNO MCMXCIX


LIBELLVS NOMINE TABERNACVLVM, QVI PRIMVS EDITVS SOCIETATIS POST XVII ANNOS EST, ANTE DIEM III KALENDAS DECEMBRES EDITVS EST. PAGINAS XXIX CONTINET ET APVD CETERA DE ITINERE ITALICO GRAECOQVE NARRAT ET TE IOCIS DELECTAT.

CONVIVIVM PRAEDECEMBRE ANTE DIEM IX KALENDAS DECEMBRES CELEBRATVM EST. CENA EGREGIA ERAT. ETIAM PICTVRAS DE CONVIVIO SPECTARE POTES.

PAGINAE TABERNAE LATINAE IN RETI ORBIS TERRARVM SIVE INTERRETI FACTAE SVNT PROCELLOSO VESPERI KALENDARVM NOVEMBRIVM. ETIAM HODIE COMPLENTVR.









RENOVATA 2/VI MMVIII